Фома Аквинский
Lauda sion (Возноси, Сион)
Жанр:
«Lauda sion (Возноси, Сион)»
0
1348
Lauda Sion Salvatorem,
Lauda ducem et pastorem,
In hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude,
Quia maior omni laude,
Nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis,
Panis vivis et vitalis
Hodie proponitur.
Quem in sacrae mensa cenae,
Turbae fratrum duodenae
Datum non ambigitur.
Sit laus plena, sit sonora,
Sit iucunda, sit decora
Mentis iubilatio.
Dies enim solemnis agitur,
In qua mensae prima recolitur
Huius institutio.
In hac mensa novi Regis,
Novum Pascha novae legis,
Phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
Umbram fugat veritas,
Noctem lux eliminat.
Quod in cena Christus gessit,
Faciendum hoc expressit
In sui memoriam.
Docti sacris institutis,
Panem, vinum in salutis
Consecramus hostiam.
Dogma datur christianis,
Quod in carnem transit panis,
Et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides,
Animosa firmat fides,
Praeter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,
Signis tantum, et non rebus,
Latens rex eximiae.
Caro cibus, sanguis potus,
Manet tamen Christus totus
Sub utraque specie.
A sumente non concisus,
Non confractus, non divisus,
Integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille,
Quantum isti, tantum ille,
Nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali
Sorte tamen inequali,
Vitae vel interitus.
Mors est malis, vita bonis,
Vide paris sumptionis
Quam sit dispar exitus.
Fracto demum sacramento,
Ne vacilles, sed memento
Tantum esse sub fragmento,
Quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura,
Signi tantum sit fractura,
Qua nec status, nec statura
Signati minuitur.
Ecce panis angelorum,
Factus cibus viatorum,
Vere panis filiorum,
Non mittendus canibus.
In figuris praesignatur,
Cum Isaac immolatur,
Agnus Paschae deputatur,
Datur manna patribus.
Bone pastor, panis vere, Iesu, nostri miserere,
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre In terra viventium.
Tu qui cuncta scis et vales,
Qui non pascis hic mortales,
Tuos ibi commensales,
Coheredes et sodales
Fac sanctorum civium.
РЕКОМЕНДУЕМ К ПРОЧТЕНИЮ
Популярные и начинающие авторы, крупнейшие и нишевые издательства
Комментарии к книге «Lauda sion (Возноси, Сион)», Фома Аквинский
Всего 0 комментариев